Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 6

IOHANNEM 6:28-43

Help us?
Click on verse(s) to share them!
28Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?
29Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
30Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris?
31Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare.
32Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.
33Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.
34Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.
35Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.
36Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.
37Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras:
38quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
39Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
40Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
41Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,
42et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi?
43Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:

Read IOHANNEM 6IOHANNEM 6
Compare IOHANNEM 6:28-43IOHANNEM 6:28-43