Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 6

IOHANNEM 6:22-33

Help us?
Click on verse(s) to share them!
22Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent:
23aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.
24Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.
25Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?
26Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
27Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.
28Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?
29Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
30Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris?
31Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare.
32Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.
33Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.

Read IOHANNEM 6IOHANNEM 6
Compare IOHANNEM 6:22-33IOHANNEM 6:22-33