Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 6

IOHANNEM 6:1-14

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis:
2et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.
3Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
4Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.
5Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?
6Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.
7Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
8Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri:
9Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos?
10Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.
11Accepit ergo Jesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.
12Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.
13Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.
14Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.

Read IOHANNEM 6IOHANNEM 6
Compare IOHANNEM 6:1-14IOHANNEM 6:1-14