Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 5

IOHANNEM 5:41-47

Help us?
Click on verse(s) to share them!
41Claritatem ab hominibus non accipio.
42Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
43Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
44Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?
45Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
46Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.
47Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?

Read IOHANNEM 5IOHANNEM 5
Compare IOHANNEM 5:41-47IOHANNEM 5:41-47