Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 5

IOHANNEM 5:38-46

Help us?
Click on verse(s) to share them!
38et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis.
39Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me:
40et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.
41Claritatem ab hominibus non accipio.
42Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
43Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
44Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?
45Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
46Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.

Read IOHANNEM 5IOHANNEM 5
Compare IOHANNEM 5:38-46IOHANNEM 5:38-46