Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 5

IOHANNEM 5:31-38

Help us?
Click on verse(s) to share them!
31Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
32Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
33Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
34Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis.
35Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
36Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:
37et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis:
38et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis.

Read IOHANNEM 5IOHANNEM 5
Compare IOHANNEM 5:31-38IOHANNEM 5:31-38