Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 5

IOHANNEM 5:21-32

Help us?
Click on verse(s) to share them!
21Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
22Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,
23ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
24Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
25Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.
26Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:
27et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
28Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei:
29et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
30Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
31Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
32Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.

Read IOHANNEM 5IOHANNEM 5
Compare IOHANNEM 5:21-32IOHANNEM 5:21-32