Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 5

IOHANNEM 5:19-29

Help us?
Click on verse(s) to share them!
19Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.
20Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
21Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
22Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,
23ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
24Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
25Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.
26Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:
27et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
28Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei:
29et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.

Read IOHANNEM 5IOHANNEM 5
Compare IOHANNEM 5:19-29IOHANNEM 5:19-29