Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 4

IOHANNEM 4:43-52

Help us?
Click on verse(s) to share them!
43Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.
44Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
45Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum.
46Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
47Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori.
48Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
49Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus.
50Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.
51Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret.
52Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris.

Read IOHANNEM 4IOHANNEM 4
Compare IOHANNEM 4:43-52IOHANNEM 4:43-52