Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 4

IOHANNEM 4:35-50

Help us?
Click on verse(s) to share them!
35Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.
36Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
37In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
38Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
39Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
40Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
41Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
42Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
43Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.
44Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
45Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum.
46Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
47Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori.
48Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
49Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus.
50Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.

Read IOHANNEM 4IOHANNEM 4
Compare IOHANNEM 4:35-50IOHANNEM 4:35-50