Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 4

IOHANNEM 4:2-19

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2(quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),
3reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam.
4Oportebat autem eum transire per Samariam.
5Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo.
6Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
7Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere.
8(Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)
9Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis.
10Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
11Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?
12Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus?
13Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum:
14sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.
15Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
16Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.
17Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum;
18quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.
19Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.

Read IOHANNEM 4IOHANNEM 4
Compare IOHANNEM 4:2-19IOHANNEM 4:2-19