Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 4

IOHANNEM 4:13-47

Help us?
Click on verse(s) to share them!
13Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum:
14sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.
15Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
16Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.
17Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum;
18quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.
19Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.
20Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.
21Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
22Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.
23Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
24Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
25Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
26Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum.
27Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loqueris cum ea?
28Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus:
29Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus?
30Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.
31Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.
32Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
33Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?
34Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
35Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.
36Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
37In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
38Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
39Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
40Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
41Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
42Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
43Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.
44Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
45Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum.
46Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
47Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori.

Read IOHANNEM 4IOHANNEM 4
Compare IOHANNEM 4:13-47IOHANNEM 4:13-47