Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 3

IOHANNEM 3:29-35

Help us?
Click on verse(s) to share them!
29Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
30Illum oportet crescere, me autem minui.
31Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.
32Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit.
33Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.
34Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
35Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.

Read IOHANNEM 3IOHANNEM 3
Compare IOHANNEM 3:29-35IOHANNEM 3:29-35