Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 3

IOHANNEM 3:25-32

Help us?
Click on verse(s) to share them!
25Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.
26Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
27Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.
28Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum.
29Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
30Illum oportet crescere, me autem minui.
31Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.
32Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit.

Read IOHANNEM 3IOHANNEM 3
Compare IOHANNEM 3:25-32IOHANNEM 3:25-32