Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 3

IOHANNEM 3:20-28

Help us?
Click on verse(s) to share them!
20Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:
21qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
22Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
23Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur.
24Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.
25Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.
26Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
27Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.
28Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum.

Read IOHANNEM 3IOHANNEM 3
Compare IOHANNEM 3:20-28IOHANNEM 3:20-28