Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 3

IOHANNEM 3:2-13

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
3Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
4Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci?
5Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.
6Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
7Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo.
8Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu.
9Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri?
10Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras?
11amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
12Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis?
13Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.

Read IOHANNEM 3IOHANNEM 3
Compare IOHANNEM 3:2-13IOHANNEM 3:2-13