Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 3

IOHANNEM 3:10-17

Help us?
Click on verse(s) to share them!
10Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras?
11amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
12Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis?
13Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.
14Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis:
15ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
16Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
17Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.

Read IOHANNEM 3IOHANNEM 3
Compare IOHANNEM 3:10-17IOHANNEM 3:10-17