Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 21

IOHANNEM 21:2-7

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo.
3Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt.
4Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.
5Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non.
6Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium.
7Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.

Read IOHANNEM 21IOHANNEM 21
Compare IOHANNEM 21:2-7IOHANNEM 21:2-7