Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 21

IOHANNEM 21:19-23

Help us?
Click on verse(s) to share them!
19Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me.
20Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te?
21Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu: Domine, hic autem quid?
22Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere.
23Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te?

Read IOHANNEM 21IOHANNEM 21
Compare IOHANNEM 21:19-23IOHANNEM 21:19-23