Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 20

IOHANNEM 20:17-26

Help us?
Click on verse(s) to share them!
17Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.
18Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.
19Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.
20Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
21Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
22Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum:
23quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.
24Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.
25Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
26Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis.

Read IOHANNEM 20IOHANNEM 20
Compare IOHANNEM 20:17-26IOHANNEM 20:17-26