Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 19

IOHANNEM 19:34-42

Help us?
Click on verse(s) to share them!
34sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
35Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis.
36Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo.
37Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt.
38Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.
39Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloës, quasi libras centum.
40Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judæis sepelire.
41Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
42Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.

Read IOHANNEM 19IOHANNEM 19
Compare IOHANNEM 19:34-42IOHANNEM 19:34-42