Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 19

IOHANNEM 19:29-33

Help us?
Click on verse(s) to share them!
29Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.
30Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
31Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
32Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo.
33Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura,

Read IOHANNEM 19IOHANNEM 19
Compare IOHANNEM 19:29-33IOHANNEM 19:29-33