Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - II REGUM - II REGUM 10

II REGUM 10:29-36

Help us?
Click on verse(s) to share them!
29verumtamen a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan.
30Dixit autem Dominus ad Jehu: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Achab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël.
31Porro Jehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo: non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israël.
32In diebus illis cœpit Dominus tædere super Israël: percussitque eos Hazaël in universis finibus Israël,
33a Jordane contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroër, quæ est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan.
34Reliqua autem verborum Jehu, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël?
35Et dormivit Jehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria: et regnavit Joachaz filius ejus pro eo.
36Dies autem quos regnavit Jehu super Israël, viginti et octo anni sunt in Samaria.

Read II REGUM 10II REGUM 10
Compare II REGUM 10:29-36II REGUM 10:29-36