Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ECCLESIASTES - ECCLESIASTES 3

ECCLESIASTES 3:3-15

Help us?
Click on verse(s) to share them!
3Tempus occidendi, et tempus sanandi; tempus destruendi, et tempus ædificandi.
4Tempus flendi, et tempus ridendi; tempus plangendi, et tempus saltandi.
5Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
6Tempus acquirendi, et tempus perdendi; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.
7Tempus scindendi, et tempus consuendi; tempus tacendi, et tempus loquendi.
8Tempus dilectionis, et tempus odii; tempus belli, et tempus pacis.
9Quid habet amplius homo de labore suo?
10Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.
11Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
12Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua;
13omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.
14Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur.
15Quod factum est, ipsum permanet; quæ futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit.

Read ECCLESIASTES 3ECCLESIASTES 3
Compare ECCLESIASTES 3:3-15ECCLESIASTES 3:3-15