Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - CANTICUM CANTICORUM - CANTICUM CANTICORUM 8

CANTICUM CANTICORUM 8:3-13

Help us?
Click on verse(s) to share them!
3Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
4Sponsus Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
5Chorus Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sponsus Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
6Sponsa Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
7Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
8Chorus Fratrum Soror nostra parva, et ubera non habet; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est?
9Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
10Sponsa Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.
11Chorus Fratrum Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.
12Sponsa Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.
13Sponsus Quæ habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam.

Read CANTICUM CANTICORUM 8CANTICUM CANTICORUM 8
Compare CANTICUM CANTICORUM 8:3-13CANTICUM CANTICORUM 8:3-13