Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - CANTICUM CANTICORUM - CANTICUM CANTICORUM 1

CANTICUM CANTICORUM 1:2-6

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulæ dilexerunt te.
3Chorus Adolescentularum Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
4Sponsa Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
5Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
6Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

Read CANTICUM CANTICORUM 1CANTICUM CANTICORUM 1
Compare CANTICUM CANTICORUM 1:2-6CANTICUM CANTICORUM 1:2-6