Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 9

ACTUUM APOSTOLORUM 9:4-14

Help us?
Click on verse(s) to share them!
4Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris?
5Qui dixit: Quis es, domine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare.
6Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere?
7Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
8Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum.
9Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit.
10Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine.
11Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat.
12(Et vidit virum Ananiam nomine, introëuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.)
13Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem:
14et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 9ACTUUM APOSTOLORUM 9
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 9:4-14ACTUUM APOSTOLORUM 9:4-14