Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 8

ACTUUM APOSTOLORUM 8:18-38

Help us?
Click on verse(s) to share them!
18Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
19dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum:
20Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
21Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo.
22Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
23In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.
24Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.
25Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
26Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta.
27Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem:
28et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
29Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te ad currum istum.
30Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis?
31Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
32Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.
33In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vita ejus.
34Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo?
35Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.
36Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait eunuchus: Ecce aqua: quid prohibet me baptizari?
37Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
38Et jussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 8ACTUUM APOSTOLORUM 8
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 8:18-38ACTUUM APOSTOLORUM 8:18-38