Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 5

ACTUUM APOSTOLORUM 5:20-34

Help us?
Click on verse(s) to share them!
20Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus.
21Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israël: et miserunt ad carcerem ut adducerentur.
22Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt,
23dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem neminem intus invenimus.
24Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.
25Adveniens autem quidam, nuntiavit eis: Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum.
26Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur.
27Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio: et interrogavit eos princeps sacerdotum,
28dicens: Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.
29Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.
30Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno.
31Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israëli, et remissionem peccatorum:
32et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi.
33Hæc cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos.
34Surgens autem quidam in concilio pharisæus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universæ plebi, jussit foras ad breve homines fieri,

Read ACTUUM APOSTOLORUM 5ACTUUM APOSTOLORUM 5
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 5:20-34ACTUUM APOSTOLORUM 5:20-34