Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 5

ACTUUM APOSTOLORUM 5:13-28

Help us?
Click on verse(s) to share them!
13Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis: sed magnificabat eos populus.
14Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum,
15ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.
16Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes.
17Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo:
18et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica.
19Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit:
20Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus.
21Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israël: et miserunt ad carcerem ut adducerentur.
22Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt,
23dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem neminem intus invenimus.
24Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.
25Adveniens autem quidam, nuntiavit eis: Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum.
26Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur.
27Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio: et interrogavit eos princeps sacerdotum,
28dicens: Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 5ACTUUM APOSTOLORUM 5
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 5:13-28ACTUUM APOSTOLORUM 5:13-28