Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 2

ACTUUM APOSTOLORUM 2:2-24

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.
3Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum:
4et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
5Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est.
6Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
7Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt?
8et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus?
9Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,
10Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen: et advenæ Romani,
11Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
12Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse?
13Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti.
14Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
15Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia:
16sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël:
17Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.
18Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt:
19et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi:
20sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
21Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
22Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:
23hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis:
24quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 2ACTUUM APOSTOLORUM 2
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 2:2-24ACTUUM APOSTOLORUM 2:2-24