Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 2

ACTUUM APOSTOLORUM 2:14-47

Help us?
Click on verse(s) to share them!
14Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
15Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia:
16sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël:
17Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.
18Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt:
19et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi:
20sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
21Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
22Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:
23hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis:
24quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
25David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear:
26propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe:
27quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
28Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me jucunditate cum facie tua.
29Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.
30Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus:
31providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.
32Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.
33Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
34Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
35donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
36Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.
37His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?
38Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti.
39Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.
40Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava.
41Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.
42Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
43Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.
44Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
45Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.
46Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
47collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 2ACTUUM APOSTOLORUM 2
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 2:14-47ACTUUM APOSTOLORUM 2:14-47