Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 28

ACTUUM APOSTOLORUM 28:9-24

Help us?
Click on verse(s) to share them!
9Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur:
10qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant.
11Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.
12Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo.
13Inde circumlegentes devenimus Rhegium: et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos:
14ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam.
15Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
16Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
17Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,
18qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me.
19Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
20Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum.
21At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum.
22Rogamus autem a te audire quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.
23Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.
24Et quidam credebant his quæ dicebantur: quidam vero non credebant.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 28ACTUUM APOSTOLORUM 28
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 28:9-24ACTUUM APOSTOLORUM 28:9-24