Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 28

ACTUUM APOSTOLORUM 28:1-8

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis.
2Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus.
3Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus.
4Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.
5Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.
6At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.
7In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.
8Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 28ACTUUM APOSTOLORUM 28
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 28:1-8ACTUUM APOSTOLORUM 28:1-8