Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 27

ACTUUM APOSTOLORUM 27:5-33

Help us?
Click on verse(s) to share them!
5Et pelagus Ciliciæ et Pamphyliæ navigantes, venimus Lystram, quæ est Lyciæ:
6et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam.
7Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem:
8et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus, cui juxta erat civitas Thalassa.
9Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam præteriisset, consolabatur eos Paulus,
10dicens eis: Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio.
11Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quæ a Paulo dicebantur.
12Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum.
13Aspirante autem austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam.
14Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo.
15Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.
16In insulam autem quamdam decurrentes, quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham.
17Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur.
18Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt:
19et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt.
20Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ.
21Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam.
22Et nunc suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis.
23Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio,
24dicens: Ne timeas, Paule: Cæsari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum.
25Propter quod bono animo estote, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
26In insulam autem quamdam oportet nos devenire.
27Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem.
28Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.
29Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri.
30Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,
31dixit Paulus centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.
32Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere.
33Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 27ACTUUM APOSTOLORUM 27
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 27:5-33ACTUUM APOSTOLORUM 27:5-33