Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 22

ACTUUM APOSTOLORUM 22:2-9

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.
3Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie:
4qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
5sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu: a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.
6Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa:
7et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris?
8Ego autem respondi: Quis es, domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.
9Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 22ACTUUM APOSTOLORUM 22
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 22:2-9ACTUUM APOSTOLORUM 22:2-9