Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 20

ACTUUM APOSTOLORUM 20:24-30

Help us?
Click on verse(s) to share them!
24Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.
25Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.
26Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.
27Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
28Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
29Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
30Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 20ACTUUM APOSTOLORUM 20
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 20:24-30ACTUUM APOSTOLORUM 20:24-30