Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 20

ACTUUM APOSTOLORUM 20:2-13

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam:
3ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam: habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
4Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus et Trophimus.
5Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade:
6nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
7Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
8Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati.
9Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.
10Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.
11Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
12Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
13Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 20ACTUUM APOSTOLORUM 20
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 20:2-13ACTUUM APOSTOLORUM 20:2-13