Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 19

ACTUUM APOSTOLORUM 19:28-40

Help us?
Click on verse(s) to share them!
28His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum.
29Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
30Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.
31Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum:
32alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
33De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.
34Quem ut cognoverunt Judæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum.
35Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Jovisque prolis?
36Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.
37Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.
38Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem.
39Si quid autem alterius rei quæritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.
40Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum hæc dixisset, dimisit ecclesiam.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 19ACTUUM APOSTOLORUM 19
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 19:28-40ACTUUM APOSTOLORUM 19:28-40