Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 18

ACTUUM APOSTOLORUM 18:5-23

Help us?
Click on verse(s) to share them!
5Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum.
6Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam.
7Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogæ.
8Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur.
9Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas:
10propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate.
11Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.
12Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal,
13dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
14Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos: Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judæi, recte vos sustinerem.
15Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: judex ego horum nolo esse.
16Et minavit eos a tribunali.
17Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curæ erat.
18Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum.
19Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis.
20Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit,
21sed valefaciens, et dicens: Iterum revertar ad vos, Deo volente: profectus est ab Epheso.
22Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam.
23Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 18ACTUUM APOSTOLORUM 18
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 18:5-23ACTUUM APOSTOLORUM 18:5-23