Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 18

ACTUUM APOSTOLORUM 18:1-4

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum:
2et inveniens quemdam Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma), accessit ad eos.
3Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriæ artis.)
4Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu: suadebatque Judæis et Græcis.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 18ACTUUM APOSTOLORUM 18
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 18:1-4ACTUUM APOSTOLORUM 18:1-4