Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 14

ACTUUM APOSTOLORUM 14:18-27

Help us?
Click on verse(s) to share them!
18Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.
19Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
20Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,
21confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
22Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
23Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,
24et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam:
25et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod compleverunt.
26Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei.
27Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 14ACTUUM APOSTOLORUM 14
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 14:18-27ACTUUM APOSTOLORUM 14:18-27