Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 13

ACTUUM APOSTOLORUM 13:30-43

Help us?
Click on verse(s) to share them!
30Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his
31qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
32Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est:
33quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
34Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia.
35Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
36David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
37Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
38Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
39in hoc omnis qui credit, justificatur.
40Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis:
41Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.
42Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.
43Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 13ACTUUM APOSTOLORUM 13
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 13:30-43ACTUUM APOSTOLORUM 13:30-43