Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 13

ACTUUM APOSTOLORUM 13:27-36

Help us?
Click on verse(s) to share them!
27Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,
28et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.
29Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
30Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his
31qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
32Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est:
33quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
34Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia.
35Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
36David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 13ACTUUM APOSTOLORUM 13
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 13:27-36ACTUUM APOSTOLORUM 13:27-36