Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 13

ACTUUM APOSTOLORUM 13:21-34

Help us?
Click on verse(s) to share them!
21Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta:
22et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
23Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum,
24prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiæ omni populo Israël.
25Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.
26Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.
27Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,
28et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.
29Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
30Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his
31qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
32Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est:
33quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
34Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 13ACTUUM APOSTOLORUM 13
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 13:21-34ACTUUM APOSTOLORUM 13:21-34