Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 11

ACTUUM APOSTOLORUM 11:4-13

Help us?
Click on verse(s) to share them!
4Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens:
5Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.
6In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.
7Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge, Petre: occide, et manduca.
8Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
9Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
10Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum.
11Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.
12Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
13Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,

Read ACTUUM APOSTOLORUM 11ACTUUM APOSTOLORUM 11
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 11:4-13ACTUUM APOSTOLORUM 11:4-13