Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 10

ACTUUM APOSTOLORUM 10:3-30

Help us?
Click on verse(s) to share them!
3Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli.
4At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
5Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus:
6hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere.
7Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.
8Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.
9Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
10Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus:
11et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,
12in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.
13Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occide, et manduca.
14Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
15Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
16Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in cælum.
17Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.
18Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
19Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quærunt te.
20Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.
21Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quæritis: quæ causa est, propter quam venistis?
22Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
23Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.
24Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
25Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.
26Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge: et ego ipse homo sum.
27Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant:
28dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
29Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me?
30Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait:

Read ACTUUM APOSTOLORUM 10ACTUUM APOSTOLORUM 10
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 10:3-30ACTUUM APOSTOLORUM 10:3-30