Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 10

ACTUUM APOSTOLORUM 10:15-43

Help us?
Click on verse(s) to share them!
15Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
16Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in cælum.
17Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.
18Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
19Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quærunt te.
20Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.
21Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quæritis: quæ causa est, propter quam venistis?
22Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
23Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.
24Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
25Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.
26Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge: et ego ipse homo sum.
27Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant:
28dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
29Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me?
30Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait:
31Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.
32Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.
33Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.
34Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus;
35sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
36Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).
37Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam: incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes,
38Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
39Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
40Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
41non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
42Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.
43Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 10ACTUUM APOSTOLORUM 10
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 10:15-43ACTUUM APOSTOLORUM 10:15-43